sed in lege Domini voluntas ejus,
et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo :
et folium ejus non defluet ;
et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. Non sic impii, non sic ;
sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. Ideo non resurgent impii in judicio,
neque peccatores in concilio justorum : quoniam novit Dominus viam justorum,
et iter impiorum peribit.
Astiterunt reges terræ,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum, et adversus christum ejus. Dirumpamus vincula eorum,
et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Qui habitat in cælis irridebit eos,
et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua,
et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo
super Sion, montem sanctum ejus,
prædicans præceptum ejus. Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ;
ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam,
et possessionem tuam terminos terræ. Reges eos in virga ferrea,
et tamquam vas figuli confringes eos. Et nunc, reges, intelligite ;
erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore,
et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus,
et pereatis de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus,
beati omnes qui confidunt in eo.
Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. multi dicunt animæ meæ :
Non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem Domine, susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi ;
et exaudivit me de monte sancto suo. Ego dormivi, et soporatus sum ;
et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Non timebo millia populi circumdantis me.
Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ;
dentes peccatorum contrivisti. Domini est salus ;
et super populum tuum benedictio tua.
In finem, in carminibus. Psalmus David. Filii hominum, usquequo gravi corde ?
ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ? Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ;
Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. Irascimini, et nolite peccare ;
quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino.
Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine :
dedisti lætitiam in corde meo. A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt. In pace in idipsum dormiam, et requiescam ; quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David. Intende voci orationis meæ,
rex meus et Deus meus. Quoniam ad te orabo, Domine :
mane exaudies vocem meam. Mane astabo tibi, et videbo
quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Neque habitabit juxta te malignus,
neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Odisti omnes qui operantur iniquitatem ;
perdes omnes qui loquuntur mendacium.
Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ
introibo in domum tuam ;
adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Domine, deduc me in justitia tua :
propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. Quoniam non est in ore eorum veritas ;
cor eorum vanum est. Sepulchrum patens est guttur eorum ;
linguis suis dolose agebant :
judica illos, Deus.
Decidant a cogitationibus suis ;
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,
quoniam irritaverunt te, Domine. Et lætentur omnes qui sperant in te ;
in æternum exsultabunt, et habitabis in eis.
Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, quoniam tu benedices justo.
Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.
In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ;
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valde ;
sed tu, Domine, usquequo ? Convertere, Domine, et eripe animam meam ;
salvum me fac propter misericordiam tuam. Quoniam non est in morte qui memor sit tui ;
in inferno autem quis confitebitur tibi ? Laboravi in gemitu meo ;
lavabo per singulas noctes lectum meum :
lacrimis meis stratum meum rigabo. Turbatus est a furore oculus meus ;
inveteravi inter omnes inimicos meos. Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Exaudivit Dominus deprecationem meam ;
Dominus orationem meam suscepit. Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ;
convertantur, et erubescant valde velociter.
Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini. nequando rapiat ut leo animam meam,
dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Domine Deus meus, si feci istud,
si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala,
decidam merito ab inimicis meis inanis. Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ;
et conculcet in terra vitam meam,
et gloriam meam in pulverem deducat. Exsurge, Domine, in ira tua,
et exaltare in finibus inimicorum meorum :
et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti, et synagoga populorum circumdabit te :
et propter hanc in altum regredere : Dominus judicat populos.
Judica me, Domine, secundum justitiam meam,
et secundum innocentiam meam super me. Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum,
scrutans corda et renes, Deus. Justum adjutorium meum a Domino,
qui salvos facit rectos corde. Deus judex justus, fortis, et patiens ;
numquid irascitur per singulos dies ? Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ;
arcum suum tetendit, et paravit illum. Et in eo paravit vasa mortis,
sagittas suas ardentibus effecit. Ecce parturiit injustitiam ;
concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Lacum aperuit, et effodit eum ;
et incidit in foveam quam fecit. Convertetur dolor ejus in caput ejus,
et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Confitebor Domino secundum justitiam ejus,
et psallam nomini Domini altissimi.
In finem, pro torcularibus. Psalmus David. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et ultorem. Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas quæ tu fundasti. Quid est homo, quod memor es ejus ?
aut filius hominis, quoniam visitas eum ? Minuisti eum paulominus ab angelis ;
gloria et honore coronasti eum ; et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus,
oves et boves universas,
insuper et pecora campi, volucres cæli, et pisces maris
qui perambulant semitas maris. Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
In finem, pro occultis filii. Psalmus David. Lætabor et exsultabo in te ;
psallam nomini tuo, Altissime. In convertendo inimicum meum retrorsum ;
infirmabuntur, et peribunt a facie tua. Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ;
sedisti super thronum, qui judicas justitiam. Increpasti gentes, et periit impius :
nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi. Inimici defecerunt frameæ in finem,
et civitates eorum destruxisti.
Periit memoria eorum cum sonitu ; et Dominus in æternum permanet.
Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terræ in æquitate :
judicabit populos in justitia. Et factus est Dominus refugium pauperi ;
adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Et sperent in te qui noverunt nomen tuum,
quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. Psallite Domino qui habitat in Sion ;
annuntiate inter gentes studia ejus : quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ;
non est oblitus clamorem pauperum. Miserere mei, Domine :
vide humilitatem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis,
ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion : exsultabo in salutari tuo.
Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ;
in laqueo isto quem absconderunt
comprehensus est pes eorum. Cognoscetur Dominus judicia faciens ;
in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Convertantur peccatores in infernum,
omnes gentes quæ obliviscuntur Deum. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ;
patientia pauperum non peribit in finem. Exsurge, Domine ; non confortetur homo :
judicentur gentes in conspectu tuo. Constitue, Domine, legislatorem super eos,
ut sciant gentes quoniam homines sunt. Ut quid, Domine, recessisti longe ;
despicis in opportunitatibus, in tribulatione ? Dum superbit impius, incenditur pauper :
comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,
et iniquus benedicitur. Exacerbavit Dominum peccator :
secundum multitudinem iræ suæ, non quæret. Non est Deus in conspectu ejus ;
inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.
Auferuntur judicia tua a facie ejus ;
omnium inimicorum suorum dominabitur. Dixit enim in corde suo : Non movebor
a generatione in generationem, sine malo. Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ;
sub lingua ejus labor et dolor. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,
ut interficiat innocentem. Oculi ejus in pauperem respiciunt ;
insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.
Insidiatur ut rapiat pauperem ;
rapere pauperem dum attrahit eum. In laqueo suo humiliabit eum ;
inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum. Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ;
avertit faciem suam, ne videat in finem. Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ;
ne obliviscaris pauperum. Propter quid irritavit impius Deum ?
dixit enim in corde suo : Non requiret. Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras,
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelictus est pauper ;
orphano tu eris adjutor. Contere brachium peccatoris et maligni ;
quæretur peccatum illius, et non invenietur. Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ;
peribitis, gentes, de terra illius. Desiderium pauperum exaudivit Dominus ;
præparationem cordis eorum audivit auris tua : judicare pupillo et humili,
ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
In finem. Psalmus David. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ;
paraverunt sagittas suas in pharetra,
ut sagittent in obscuro rectos corde : quoniam quæ perfecisti destruxerunt ;
justus autem, quid fecit ? Dominus in templo sancto suo ;
Dominus in cælo sedes ejus.
Oculi ejus in pauperem respiciunt ;
palpebræ ejus interrogant filios hominum. Dominus interrogat justum et impium ;
qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Pluet super peccatores laqueos ;
ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit :
æquitatem vidit vultus ejus.
In finem, pro octava. Psalmus David. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ;
labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. Disperdat Dominus universa labia dolosa,
et linguam magniloquam. Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ;
labia nostra a nobis sunt.
Quis noster dominus est ? Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum,
nunc exsurgam, dicit Dominus.
Ponam in salutari ;
fiducialiter agam in eo. Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum,
probatum terræ, purgatum septuplum. Tu, Domine, servabis nos,
et custodies nos a generatione hac in æternum. In circuitu impii ambulant :
secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
In finem. Psalmus David.
In finem. Psalmus David.
Psalmus David.
Tituli inscriptio, ipsi David.
Oratio David.
In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit : Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.
Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ;
protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. Laudans invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero. Circumdederunt me dolores mortis,
et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Dolores inferni circumdederunt me ;
præoccupaverunt me laquei mortis. In tribulatione mea invocavi Dominum,
et ad Deum meum clamavi :
et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ;
et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Commota est, et contremuit terra ;
fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt :
quoniam iratus est eis. Ascendit fumus in ira ejus,
et ignis a facie ejus exarsit ;
carbones succensi sunt ab eo. Inclinavit cælos, et descendit,
et caligo sub pedibus ejus. Et ascendit super cherubim, et volavit ;
volavit super pennas ventorum. Et posuit tenebras latibulum suum ;
in circuitu ejus tabernaculum ejus,
tenebrosa aqua in nubibus aëris. Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ;
grando et carbones ignis. Et intonuit de cælo Dominus,
et Altissimus dedit vocem suam :
grando et carbones ignis. Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ;
fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Et apparuerunt fontes aquarum,
et revelata sunt fundamenta orbis terrarum,
ab increpatione tua, Domine,
ab inspiratione spiritus iræ tuæ. Misit de summo, et accepit me ;
et assumpsit me de aquis multis. Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me.
Quoniam confortati sunt super me ; prævenerunt me in die afflictionis meæ :
et factus est Dominus protector meus. Et eduxit me in latitudinem ;
salvum me fecit, quoniam voluit me, et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,
et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi : quia custodivi vias Domini,
nec impie gessi a Deo meo ; quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo,
et justitias ejus non repuli a me. Et ero immaculatus cum eo ;
et observabo me ab iniquitate mea. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,
et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Cum sancto sanctus eris,
et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris,
et cum perverso perverteris. Quoniam tu populum humilem salvum facies,
et oculos superborum humiliabis. Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ;
Deus meus, illumina tenebras meas. Quoniam in te eripiar a tentatione ;
et in Deo meo transgrediar murum. Deus meus, impolluta via ejus ;
eloquia Domini igne examinata :
protector est omnium sperantium in se. Quoniam quis deus præter Dominum ?
aut quis deus præter Deum nostrum ? Deus qui præcinxit me virtute,
et posuit immaculatam viam meam ; qui perfecit pedes meos tamquam cervorum,
et super excelsa statuens me ; qui docet manus meas ad prælium.
Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea, et dedisti mihi protectionem salutis tuæ :
et dextera tua suscepit me,
et disciplina tua correxit me in finem,
et disciplina tua ipsa me docebit. Dilatasti gressus meos subtus me,
et non sunt infirmata vestigia mea. Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ;
et non convertar donec deficiant. Confringam illos, nec poterunt stare ;
cadent subtus pedes meos. Et præcinxisti me virtute ad bellum,
et supplantasti insurgentes in me subtus me. Et inimicos meos dedisti mihi dorsum,
et odientes me disperdidisti. Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ;
ad Dominum, nec exaudivit eos. Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ;
ut lutum platearum delebo eos. Eripies me de contradictionibus populi ;
constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi servivit mihi ;
in auditu auris obedivit mihi. Filii alieni mentiti sunt mihi,
filii alieni inveterati sunt,
et claudicaverunt a semitis suis. Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,
et exaltetur Deus salutis meæ. Deus qui das vindictas mihi,
et subdis populos sub me ;
liberator meus de inimicis meis iracundis. Et ab insurgentibus in me exaltabis me ;
a viro iniquo eripies me. Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine,
et nomini tuo psalmum dicam ; magnificans salutes regis ejus,
et faciens misericordiam christo suo David,
et semini ejus usque in sæculum.
In finem. Psalmus David. Dies diei eructat verbum,
et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquelæ, neque sermones,
quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum,
et in fines orbis terræ verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum ;
et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
Exsultavit ut gigas ad currendam viam ; a summo cælo egressio ejus.
Et occursus ejus usque ad summum ejus ;
nec est qui se abscondat a calore ejus. Lex Domini immaculata, convertens animas ;
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ;
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ;
judicia Domini vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum. Etenim servus tuus custodit ea ;
in custodiendis illis retributio multa. Delicta quis intelligit ?
ab occultis meis munda me ; et ab alienis parce servo tuo.
Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero,
et emundabor a delicto maximo. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei,
et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
In finem. Psalmus David. Mittat tibi auxilium de sancto,
et de Sion tueatur te. Memor sit omnis sacrificii tui,
et holocaustum tuum pingue fiat. Tribuat tibi secundum cor tuum,
et omne consilium tuum confirmet. Lætabimur in salutari tuo ;
et in nomine Dei nostri magnificabimur. Impleat Dominus omnes petitiones tuas ;
nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum.
Exaudiet illum de cælo sancto suo,
in potentatibus salus dexteræ ejus. Hi in curribus, et hi in equis ;
nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ;
nos autem surreximus, et erecti sumus. Domine, salvum fac regem,
et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
In finem. Psalmus David. Desiderium cordis ejus tribuisti ei,
et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ;
posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum,
in sæculum, et in sæculum sæculi. Magna est gloria ejus in salutari tuo ;
gloriam et magnum decorem impones super eum. Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ;
lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino,
et in misericordia Altissimi non commovebitur. Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ;
dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui :
Dominus in ira sua conturbabit eos,
et devorabit eos ignis. Fructum eorum de terra perdes,
et semen eorum a filiis hominum, quoniam declinaverunt in te mala ;
cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire. Quoniam pones eos dorsum ;
in reliquiis tuis præparabis vultum eorum. Exaltare, Domine, in virtute tua ;
cantabimus et psallemus virtutes tuas.
In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ;
et nocte, et non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas, laus Israël. In te speraverunt patres nostri ;
speraverunt, et liberasti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ;
in te speraverunt, et non sunt confusi. Ego autem sum vermis, et non homo ;
opprobrium hominum, et abjectio plebis. Omnes videntes me deriserunt me ;
locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum :
salvum faciat eum, quoniam vult eum. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,
spes mea ab uberibus matris meæ. In te projectus sum ex utero ;
de ventre matris meæ Deus meus es tu : ne discesseris a me,
quoniam tribulatio proxima est,
quoniam non est qui adjuvet. Circumdederunt me vituli multi ;
tauri pingues obsederunt me. Aperuerunt super me os suum,
sicut leo rapiens et rugiens. Sicut aqua effusus sum,
et dispersa sunt omnia ossa mea :
factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Aruit tamquam testa virtus mea,
et lingua mea adhæsit faucibus meis :
et in pulverem mortis deduxisti me. Quoniam circumdederunt me canes multi ;
concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas et pedes meos ; dinumeraverunt omnia ossa mea.
Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. Diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestem meam miserunt sortem. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;
ad defensionem meam conspice. Erue a framea, Deus, animam meam,
et de manu canis unicam meam. Salva me ex ore leonis,
et a cornibus unicornium humilitatem meam. Narrabo nomen tuum fratribus meis ;
in medio ecclesiæ laudabo te. Qui timetis Dominum, laudate eum ;
universum semen Jacob, glorificate eum. Timeat eum omne semen Israël,
quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,
nec avertit faciem suam a me :
et cum clamarem ad eum, exaudivit me. Apud te laus mea in ecclesia magna ;
vota mea reddam in conspectu timentium eum. Edent pauperes, et saturabuntur,
et laudabunt Dominum qui requirunt eum :
vivent corda eorum in sæculum sæculi. Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ;
et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium : quoniam Domini est regnum,
et ipse dominabitur gentium. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ;
in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. Et anima mea illi vivet ;
et semen meum serviet ipsi. Annuntiabitur Domino generatio ventura ;
et annuntiabunt cæli justitiam ejus
populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
Psalmus David.
Prima sabbati. Psalmus David.
In finem. Psalmus David.
In finem. Psalmus David.
Psalmus David, priusquam liniretur.
Psalmus ipsi David.
Psalmus David, in consummatione tabernaculi.
Psalmus cantici, in dedicatione domus David. Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. Domine, eduxisti ab inferno animam meam ;
salvasti me a descendentibus in lacum. Psallite Domino, sancti ejus ;
et confitemini memoriæ sanctitatis ejus. Quoniam ira in indignatione ejus,
et vita in voluntate ejus :
ad vesperum demorabitur fletus,
et ad matutinum lætitia. Ego autem dixi in abundantia mea :
Non movebor in æternum. Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ;
avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Ad te, Domine, clamabo,
et ad Deum meum deprecabor. Quæ utilitas in sanguine meo,
dum descendo in corruptionem ?
numquid confitebitur tibi pulvis,
aut annuntiabit veritatem tuam ? Audivit Dominus, et misertus est mei ;
Dominus factus est adjutor meus. Convertisti planctum meum in gaudium mihi ;
conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia : ut cantet tibi gloria mea, et non compungar.
Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.
In finem. Psalmus David, pro extasi. Inclina ad me aurem tuam ;
accelera ut eruas me.
Esto mihi in Deum protectorem,
et in domum refugii, ut salvum me facias : quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ;
et propter nomen tuum deduces me et enutries me. Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi,
quoniam tu es protector meus. In manus tuas commendo spiritum meum ;
redemisti me, Domine Deus veritatis. Odisti observantes vanitates supervacue ;
ego autem in Domino speravi. Exsultabo, et lætabor in misericordia tua,
quoniam respexisti humilitatem meam ;
salvasti de necessitatibus animam meam. Nec conclusisti me in manibus inimici :
statuisti in loco spatioso pedes meos. Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ;
conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. Quoniam defecit in dolore vita mea,
et anni mei in gemitibus.
Infirmata est in paupertate virtus mea,
et ossa mea conturbata sunt. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium,
et vicinis meis valde, et timor notis meis ;
qui videbant me foras fugerunt a me. Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ;
factus sum tamquam vas perditum : quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu.
In eo dum convenirent simul adversum me,
accipere animam meam consiliati sunt. Ego autem in te speravi, Domine ;
dixi : Deus meus es tu ; in manibus tuis sortes meæ :
eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. Illustra faciem tuam super servum tuum ;
salvum me fac in misericordia tua. Domine, non confundar, quoniam invocavi te.
Erubescant impii, et deducantur in infernum ; muta fiant labia dolosa,
quæ loquuntur adversus justum iniquitatem,
in superbia, et in abusione. Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine,
quam abscondisti timentibus te ;
perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum ! Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ;
proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. Benedictus Dominus,
quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. Ego autem dixi in excessu mentis meæ :
Projectus sum a facie oculorum tuorum :
ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te. Diligite Dominum, omnes sancti ejus,
quoniam veritatem requiret Dominus,
et retribuet abundanter facientibus superbiam. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum,
omnes qui speratis in Domino.
Ipsi David intellectus.
Psalmus David.
Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit. In Domino laudabitur anima mea :
audiant mansueti, et lætentur. Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen ejus in idipsum. Exquisivi Dominum, et exaudivit me ;
et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Accedite ad eum, et illuminamini ;
et facies vestræ non confundentur. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum,
et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum,
et eripiet eos. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ;
beatus vir qui sperat in eo. Timete Dominum, omnes sancti ejus,
quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt, et esurierunt ;
inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Venite, filii ; audite me :
timorem Domini docebo vos. Quis est homo qui vult vitam ;
diligit dies videre bonos ? Prohibe linguam tuam a malo,
et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum ;
inquire pacem, et persequere eam. Oculi Domini super justos,
et aures ejus in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ;
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde,
et humiles spiritu salvabit. Multæ tribulationes justorum ;
et de omnibus his liberabit eos Dominus. Custodit Dominus omnia ossa eorum :
unum ex his non conteretur. Mors peccatorum pessima ;
et qui oderunt justum delinquent. Redimet Dominus animas servorum suorum,
et non delinquent omnes qui sperant in eo.
Ipsi David.
In finem. Servo Domini ipsi David. Quoniam dolose egit in conspectu ejus,
ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. Verba oris ejus iniquitas, et dolus ;
noluit intelligere ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo ;
astitit omni viæ non bonæ :
malitiam autem non odivit. Domine, in cælo misericordia tua,
et veritas tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei ;
judicia tua abyssus multa.
Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,
et torrente voluptatis tuæ potabis eos : quoniam apud te est fons vitæ,
et in lumine tuo videbimus lumen. Prætende misericordiam tuam scientibus te,
et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Non veniat mihi pes superbiæ,
et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ;
expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Psalmus ipsi David.
Psalmus David, in rememorationem de sabbato. quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi,
et confirmasti super me manum tuam. Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ;
non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum : quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum,
et sicut onus grave gravatæ sunt super me. Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ,
a facie insipientiæ meæ. Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ;
tota die contristatus ingrediebar. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus,
et non est sanitas in carne mea. Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ;
rugiebam a gemitu cordis mei. Domine, ante te omne desiderium meum,
et gemitus meus a te non est absconditus. Cor meum conturbatum est ;
dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum,
et ipsum non est mecum. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ;
et qui juxta me erant, de longe steterunt :
et vim faciebant qui quærebant animam meam. Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates,
et dolos tota die meditabantur. Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ;
et sicut mutus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens,
et non habens in ore suo redargutiones. Quoniam in te, Domine, speravi ;
tu exaudies me, Domine Deus meus. Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ;
et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. Quoniam ego in flagella paratus sum,
et dolor meus in conspectu meo semper. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo,
et cogitabo pro peccato meo. Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me :
et multiplicati sunt qui oderunt me inique. Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi,
quoniam sequebar bonitatem. Ne derelinquas me, Domine Deus meus ;
ne discesseris a me. Intende in adjutorium meum,
Domine Deus salutis meæ.
In finem, ipsi Idithun. Canticum David. Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ;
et dolor meus renovatus est. Concaluit cor meum intra me ;
et in meditatione mea exardescet ignis. Locutus sum in lingua mea :
Notum fac mihi, Domine, finem meum,
et numerum dierum meorum quis est,
ut sciam quid desit mihi. Ecce mensurabiles posuisti dies meos,
et substantia mea tamquam nihilum ante te.
Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Verumtamen in imagine pertransit homo ;
sed et frustra conturbatur :
thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. Et nunc quæ est exspectatio mea : nonne Dominus ?
et substantia mea apud te est. Ab omnibus iniquitatibus meis erue me :
opprobrium insipienti dedisti me. Obmutui, et non aperui os meum,
quoniam tu fecisti ; amove a me plagas tuas. A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus :
propter iniquitatem corripuisti hominem.
Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus :
verumtamen vane conturbatur omnis homo. Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ;
auribus percipe lacrimas meas.
Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te,
et peregrinus sicut omnes patres mei. Remitte mihi, ut refrigerer
priusquam abeam et amplius non ero.
In finem. Psalmus ipsi David. Et exaudivit preces meas,
et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis.
Et statuit super petram pedes meos,
et direxit gressus meos. Et immisit in os meum canticum novum,
carmen Deo nostro.
Videbunt multi, et timebunt,
et sperabunt in Domino. Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus,
et non respexit in vanitates et insanias falsas. Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ;
et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi.
Annuntiavi et locutus sum :
multiplicati sunt super numerum. Sacrificium et oblationem noluisti ;
aures autem perfecisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti ; tunc dixi : Ecce venio.
In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam.
Deus meus, volui,
et legem tuam in medio cordis mei. Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ;
ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti. Justitiam tuam non abscondi in corde meo ;
veritatem tuam et salutare tuum dixi ;
non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ;
misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ;
comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem.
Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei,
et cor meum dereliquit me. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ;
Domine, ad adjuvandum me respice. Confundantur et revereantur simul,
qui quærunt animam meam ut auferant eam ;
convertantur retrorsum et revereantur,
qui volunt mihi mala. Ferant confestim confusionem suam,
qui dicunt mihi : Euge, euge ! Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ;
et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Ego autem mendicus sum et pauper ;
Dominus sollicitus est mei.
Adjutor meus et protector meus tu es ;
Deus meus, ne tardaveris.
In finem. Psalmus ipsi David. Dominus conservet eum, et vivificet eum,
et beatum faciat eum in terra,
et non tradat eum in animam inimicorum ejus. Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ;
universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Ego dixi : Domine, miserere mei ;
sana animam meam, quia peccavi tibi. Inimici mei dixerunt mala mihi :
Quando morietur, et peribit nomen ejus ? Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ;
cor ejus congregavit iniquitatem sibi.
Egrediebatur foras et loquebatur. In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ;
adversum me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum constituerunt adversum me :
Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ? Etenim homo pacis meæ in quo speravi,
qui edebat panes meos,
magnificavit super me supplantationem. Tu autem, Domine, miserere mei,
et resuscita me ; et retribuam eis. In hoc cognovi quoniam voluisti me,
quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Me autem propter innocentiam suscepisti ;
et confirmasti me in conspectu tuo in æternum. Benedictus Dominus Deus Israël
a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.
In finem. Intellectus filiis Core. Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ;
quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ? Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte,
dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ? Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam,
quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei,
in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Quare tristis es, anima mea ?
et quare conturbas me ?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei, et Deus meus.
Ad meipsum anima mea conturbata est :
propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ;
omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. In die mandavit Dominus misericordiam suam,
et nocte canticum ejus ;
apud me oratio Deo vitæ meæ. Dicam Deo : Susceptor meus es ;
quare oblitus es mei ?
et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ? Dum confringuntur ossa mea,
exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei,
dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ? Quare tristis es, anima mea ?
et quare conturbas me ?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei, et Deus meus.
Psalmus David.
In finem. Filiis Core ad intellectum. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ;
afflixisti populos, et expulisti eos. Nec enim in gladio suo possederunt terram,
et brachium eorum non salvavit eos :
sed dextera tua et brachium tuum,
et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. Tu es ipse rex meus et Deus meus,
qui mandas salutes Jacob. In te inimicos nostros ventilabimus cornu,
et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. Non enim in arcu meo sperabo,
et gladius meus non salvabit me : salvasti enim nos de affligentibus nos,
et odientes nos confudisti. In Deo laudabimur tota die,
et in nomine tuo confitebimur in sæculum. Nunc autem repulisti et confudisti nos,
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,
et qui oderunt nos diripiebant sibi. Dedisti nos tamquam oves escarum,
et in gentibus dispersisti nos. Vendidisti populum tuum sine pretio,
et non fuit multitudo in commutationibus eorum. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ;
subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. Posuisti nos in similitudinem gentibus ;
commotionem capitis in populis. Tota die verecundia mea contra me est,
et confusio faciei meæ cooperuit me : a voce exprobrantis et obloquentis,
a facie inimici et persequentis. Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te,
et inique non egimus in testamento tuo. Et non recessit retro cor nostrum ;
et declinasti semitas nostras a via tua : quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,
et cooperuit nos umbra mortis. Si obliti sumus nomen Dei nostri,
et si expandimus manus nostras ad deum alienum, nonne Deus requiret ista ?
ipse enim novit abscondita cordis.
Quoniam propter te mortificamur tota die ;
æstimati sumus sicut oves occisionis. Exsurge ; quare obdormis, Domine ?
exsurge, et ne repellas in finem. Quare faciem tuam avertis ?
oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ? Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ;
conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adjuva nos,
et redime nos propter nomen tuum.
In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto. Speciosus forma præ filiis hominum,
diffusa est gratia in labiis tuis :
propterea benedixit te Deus in æternum. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Specie tua et pulchritudine tua
intende, prospere procede, et regna,
propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ;
et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittæ tuæ acutæ :
populi sub te cadent,
in corda inimicorum regis. Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ;
virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ;
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo lætitiæ, præ consortibus tuis. Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis,
a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te filiæ regum in honore tuo.
Astitit regina a dextris tuis
in vestitu deaurato, circumdata varietate. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ;
et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Et concupiscet rex decorem tuum,
quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ;
omnes divites plebis. Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus,
in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus.
Adducentur regi virgines post eam ;
proximæ ejus afferentur tibi. Afferentur in lætitia et exsultatione ;
adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ;
constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem :
propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.
In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus. Propterea non timebimus dum turbabitur terra,
et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ;
conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Fluminis impetus lætificat civitatem Dei :
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus in medio ejus, non commovebitur ;
adjuvabit eam Deus mane diluculo. Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna :
dedit vocem suam, mota est terra. Dominus virtutum nobiscum ;
susceptor noster Deus Jacob. Venite, et videte opera Domini,
quæ posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad finem terræ.
Arcum conteret, et confringet arma,
et scuta comburet igni. Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ;
exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. Dominus virtutum nobiscum ;
susceptor noster Deus Jacob.
In finem, pro filiis Core. Psalmus. quoniam Dominus excelsus, terribilis,
rex magnus super omnem terram. Subjecit populos nobis,
et gentes sub pedibus nostris. Elegit nobis hæreditatem suam ;
speciem Jacob quam dilexit. Ascendit Deus in jubilo,
et Dominus in voce tubæ. Psallite Deo nostro, psallite ;
psallite regi nostro, psallite : quoniam rex omnis terræ Deus,
psallite sapienter. Regnabit Deus super gentes ;
Deus sedet super sedem sanctam suam. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham,
quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.
Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati. Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion ;
latera aquilonis, civitas regis magni. Deus in domibus ejus cognoscetur
cum suscipiet eam. Quoniam ecce reges terræ congregati sunt ;
convenerunt in unum. Ipsi videntes, sic admirati sunt,
conturbati sunt, commoti sunt. Tremor apprehendit eos ;
ibi dolores ut parturientis : in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Sicut audivimus, sic vidimus,
in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri :
Deus fundavit eam in æternum. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam
in medio templi tui. Secundum nomen tuum, Deus,
sic et laus tua in fines terræ ;
justitia plena est dextera tua. Lætetur mons Sion,
et exsultent filiæ Judæ,
propter judicia tua, Domine. Circumdate Sion, et complectimini eam ;
narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra in virtute ejus,
et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. Quoniam hic est Deus,
Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi :
ipse reget nos in sæcula.
In finem, filiis Core. Psalmus. quique terrigenæ et filii hominum,
simul in unum dives et pauper. Os meum loquetur sapientiam,
et meditatio cordis mei prudentiam. Inclinabo in parabolam aurem meam ;
aperiam in psalterio propositionem meam. Cur timebo in die mala ?
iniquitas calcanei mei circumdabit me. Qui confidunt in virtute sua,
et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur. Frater non redimit, redimet homo :
non dabit Deo placationem suam, et pretium redemptionis animæ suæ.
Et laborabit in æternum ; et vivet adhuc in finem. Non videbit interitum,
cum viderit sapientes morientes :
simul insipiens et stultus peribunt.
Et relinquent alienis divitias suas, et sepulchra eorum domus illorum in æternum ;
tabernacula eorum in progenie et progenie :
vocaverunt nomina sua in terris suis. Et homo, cum in honore esset, non intellexit.
Comparatus est jumentis insipientibus,
et similis factus est illis. Hæc via illorum scandalum ipsis ;
et postea in ore suo complacebunt. Sicut oves in inferno positi sunt :
mors depascet eos.
Et dominabuntur eorum justi in matutino ;
et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi,
cum acceperit me. Ne timueris cum dives factus fuerit homo,
et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus : quoniam, cum interierit, non sumet omnia,
neque descendet cum eo gloria ejus. Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ;
confitebitur tibi cum benefeceris ei. Introibit usque in progenies patrum suorum ;
et usque in æternum non videbit lumen. Homo, cum in honore esset, non intellexit.
Comparatus est jumentis insipientibus,
et similis factus est illis.
Psalmus Asaph.
In finem. Psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. Amplius lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ;
ut justificeris in sermonibus tuis,
et vincas cum judicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum,
et in peccatis concepit me mater mea. Ecce enim veritatem dilexisti ;
incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Asperges me hyssopo, et mundabor ;
lavabis me, et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis gaudium et lætitiam,
et exsultabunt ossa humiliata. Averte faciem tuam a peccatis meis,
et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua,
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi lætitiam salutaris tui,
et spiritu principali confirma me. Docebo iniquos vias tuas,
et impii ad te convertentur. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ,
et exsultabit lingua mea justitiam tuam. Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam. Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ;
holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus ;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,
ut ædificentur muri Jerusalem. Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ;
tunc imponent super altare tuum vitulos.
In finem. Intellectus David, cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech. Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;
sicut novacula acuta fecisti dolum. Dilexisti malitiam super benignitatem ;
iniquitatem magis quam loqui æquitatem. Dilexisti omnia verba præcipitationis ;
lingua dolosa. Propterea Deus destruet te in finem ;
evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,
et radicem tuam de terra viventium. Videbunt justi, et timebunt ;
et super eum ridebunt, et dicent : Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;
sed speravit in multitudine divitiarum suarum,
et prævaluit in vanitate sua. Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;
speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
In finem, pro Maëleth intelligentiæ David.
In finem, in carminibus. Intellectus David, cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ? Deus, exaudi orationem meam ;
auribus percipe verba oris mei. Quoniam alieni insurrexerunt adversum me,
et fortes quæsierunt animam meam,
et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Ecce enim Deus adjuvat me,
et Dominus susceptor est animæ meæ. Averte mala inimicis meis ;
et in veritate tua disperde illos. Voluntarie sacrificabo tibi,
et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me,
et super inimicos meos despexit oculus meus.
In finem, in carminibus. Intellectus David. intende mihi, et exaudi me.
Contristatus sum in exercitatione mea,
et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.
Quoniam declinaverunt in me iniquitates,
et in ira molesti erant mihi. Cor meum conturbatum est in me,
et formido mortis cecidit super me. Timor et tremor venerunt super me,
et contexerunt me tenebræ. Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ,
et volabo, et requiescam ? Ecce elongavi fugiens,
et mansi in solitudine. Exspectabam eum qui salvum me fecit
a pusillanimitate spiritus, et tempestate. Præcipita, Domine ; divide linguas eorum :
quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ;
et labor in medio ejus, et injustitia :
et non defecit de plateis ejus usura et dolus. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi,
sustinuissem utique.
Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset,
abscondissem me forsitan ab eo. Tu vero homo unanimis,
dux meus, et notus meus : qui simul mecum dulces capiebas cibos ;
in domo Dei ambulavimus cum consensu. Veniat mors super illos,
et descendant in infernum viventes :
quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum. Ego autem ad Deum clamavi,
et Dominus salvabit me. Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ;
et exaudiet vocem meam. Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi :
quoniam inter multos erant mecum. Exaudiet Deus, et humiliabit illos,
qui est ante sæcula.
Non enim est illis commutatio,
et non timuerunt Deum. Extendit manum suam in retribuendo ;
contaminaverunt testamentum ejus : divisi sunt ab ira vultus ejus,
et appropinquavit cor illius.
Molliti sunt sermones ejus super oleum ;
et ipsi sunt jacula. Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ;
non dabit in æternum fluctuationem justo. Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.
Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ;
ego autem sperabo in te, Domine.
In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Conculcaverunt me inimici mei tota die,
quoniam multi bellantes adversum me. Ab altitudine diei timebo :
ego vero in te sperabo. In Deo laudabo sermones meos ;
in Deo speravi :
non timebo quid faciat mihi caro. Tota die verba mea execrabantur ;
adversum me omnes cogitationes eorum in malum. Inhabitabunt, et abscondent ;
ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos ;
in ira populos confringes. Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,
sicut et in promissione tua : tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te,
ecce cognovi quoniam Deus meus es. In Deo laudabo verbum ;
in Domino laudabo sermonem.
In Deo speravi :
non timebo quid faciat mihi homo. In me sunt, Deus, vota tua,
quæ reddam, laudationes tibi : quoniam eripuisti animam meam de morte,
et pedes meos de lapsu,
ut placeam coram Deo in lumine viventium.
In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. Clamabo ad Deum altissimum,
Deum qui benefecit mihi. Misit de cælo, et liberavit me ;
dedit in opprobrium conculcantes me.
Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, et eripuit animam meam de medio catulorum leonum.
Dormivi conturbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ,
et lingua eorum gladius acutus. Exaltare super cælos, Deus,
et in omnem terram gloria tua. Laqueum paraverunt pedibus meis,
et incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam,
et inciderunt in eam. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ;
cantabo, et psalmum dicam. Exsurge, gloria mea ;
exsurge, psalterium et cithara :
exsurgam diluculo. Confitebor tibi in populis, Domine,
et psalmum dicam tibi in gentibus : quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua. Exaltare super cælos, Deus,
et super omnem terram gloria tua.
In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. Etenim in corde iniquitates operamini ;
in terra injustitias manus vestræ concinnant. Alienati sunt peccatores a vulva ;
erraverunt ab utero :
locuti sunt falsa. Furor illis secundum similitudinem serpentis,
sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, quæ non exaudiet vocem incantantium,
et venefici incantantis sapienter. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ;
molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ;
intendit arcum suum donec infirmentur. Sicut cera quæ fluit auferentur ;
supercecidit ignis, et non viderunt solem. Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum,
sicut viventes sic in ira absorbet eos. Lætabitur justus cum viderit vindictam ;
manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Et dicet homo : Si utique est fructus justo,
utique est Deus judicans eos in terra.
In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret. Eripe me de operantibus iniquitatem,
et de viris sanguinum salva me. Quia ecce ceperunt animam meam ;
irruerunt in me fortes. Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ;
sine iniquitate cucurri, et direxi. Exsurge in occursum meum, et vide :
et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël,
intende ad visitandas omnes gentes :
non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :
et circuibunt civitatem. Ecce loquentur in ore suo,
et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ? Et tu, Domine, deridebis eos ;
ad nihilum deduces omnes gentes. Fortitudinem meam ad te custodiam,
quia, Deus, susceptor meus es : Deus meus misericordia ejus præveniet me. Deus ostendet mihi super inimicos meos :
ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei.
Disperge illos in virtute tua,
et depone eos, protector meus, Domine : delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ;
et comprehendantur in superbia sua.
Et de execratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione :
in ira consummationis, et non erunt.
Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ. Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :
et circuibunt civitatem. Ipsi dispergentur ad manducandum ;
si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. Ego autem cantabo fortitudinem tuam,
et exsultabo mane misericordiam tuam :
quia factus es susceptor meus,
et refugium meum in die tribulationis meæ. Adjutor meus, tibi psallam,
quia Deus susceptor meus es ;
Deus meus, misericordia mea.
In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriæ et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia. Commovisti terram, et conturbasti eam ;
sana contritiones ejus, quia commota est. Ostendisti populo tuo dura ;
potasti nos vino compunctionis. Dedisti metuentibus te significationem,
ut fugiant a facie arcus ;
ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me. Deus locutus est in sancto suo :
lætabor, et partibor Sichimam ;
et convallem tabernaculorum metibor. Meus est Galaad, et meus est Manasses ;
et Ephraim fortitudo capitis mei.
Juda rex meus ; Moab olla spei meæ.
In Idumæam extendam calceamentum meum :
mihi alienigenæ subditi sunt. Quis deducet me in civitatem munitam ?
quis deducet me usque in Idumæam ? nonne tu, Deus, qui repulisti nos ?
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ? Da nobis auxilium de tribulatione,
quia vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem ;
et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
In finem. In hymnis David. A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ;
in petra exaltasti me.
Deduxisti me, quia factus es spes mea :
turris fortitudinis a facie inimici. Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ;
protegar in velamento alarum tuarum. Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ;
dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum. Dies super dies regis adjicies ;
annos ejus usque in diem generationis et generationis. Permanet in æternum in conspectu Dei :
misericordiam et veritatem ejus quis requiret ? Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi,
ut reddam vota mea de die in diem.
In finem, pro Idithun. Psalmus David. Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ;
susceptor meus, non movebor amplius. Quousque irruitis in hominem ?
interficitis universi vos,
tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ. Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ;
cucurri in siti :
ore suo benedicebant,
et corde suo maledicebant. Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea,
quoniam ab ipso patientia mea : quia ipse Deus meus et salvator meus,
adjutor meus, non emigrabo. In Deo salutare meum et gloria mea ;
Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Sperate in eo, omnis congregatio populi ;
effundite coram illo corda vestra :
Deus adjutor noster in æternum. Verumtamen vani filii hominum,
mendaces filii hominum in stateris,
ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Nolite sperare in iniquitate,
et rapinas nolite concupiscere ;
divitiæ si affluant, nolite cor apponere. Semel locutus est Deus ;
duo hæc audivi :
quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia :
quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. In terra deserta, et invia, et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te. Sic benedicam te in vita mea,
et in nomine tuo levabo manus meas. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum. Si memor fui tui super stratum meum,
in matutinis meditabor in te. Quia fuisti adjutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo. Adhæsit anima mea post te ;
me suscepit dextera tua. Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :
introibunt in inferiora terræ ; tradentur in manus gladii :
partes vulpium erunt. Rex vero lætabitur in Deo ;
laudabuntur omnes qui jurant in eo :
quia obstructum est os loquentium iniqua.
In finem. Psalmus David. Protexisti me a conventu malignantium,
a multitudine operantium iniquitatem. Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ;
intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum, et non timebunt ;
firmaverunt sibi sermonem nequam.
Narraverunt ut absconderent laqueos ;
dixerunt : Quis videbit eos ? Scrutati sunt iniquitates ;
defecerunt scrutantes scrutinio.
Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.
Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum, et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum.
Conturbati sunt omnes qui videbant eos, et timuit omnis homo.
Et annuntiaverunt opera Dei,
et facta ejus intellexerunt. Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo,
et laudabuntur omnes recti corde.
In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire. Exaudi orationem meam ;
ad te omnis caro veniet. Verba iniquorum prævaluerunt super nos,
et impietatibus nostris tu propitiaberis. Beatus quem elegisti et assumpsisti :
inhabitabit in atriis tuis.
Replebimur in bonis domus tuæ ;
sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate.
Exaudi nos, Deus, salutaris noster,
spes omnium finium terræ, et in mari longe. Præparans montes in virtute tua,
accinctus potentia ; qui conturbas profundum maris,
sonum fluctuum ejus.
Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ;
exitus matutini et vespere delectabis. Visitasti terram, et inebriasti eam ;
multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum :
quoniam ita est præparatio ejus. Rivos ejus inebria ;
multiplica genimina ejus :
in stillicidiis ejus lætabitur germinans. Benedices coronæ anni benignitatis tuæ,
et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent speciosa deserti,
et exsultatione colles accingentur. Induti sunt arietes ovium,
et valles abundabunt frumento ;
clamabunt, etenim hymnum dicent.
In finem. Canticum psalmi resurrectionis.
In finem, in hymnis. Psalmus cantici David. ut cognoscamus in terra viam tuam,
in omnibus gentibus salutare tuum. Confiteantur tibi populi, Deus :
confiteantur tibi populi omnes. Lætentur et exsultent gentes,
quoniam judicas populos in æquitate,
et gentes in terra dirigis. Confiteantur tibi populi, Deus :
confiteantur tibi populi omnes. Terra dedit fructum suum :
benedicat nos Deus, Deus noster ! Benedicat nos Deus,
et metuant eum omnes fines terræ.
In finem. Psalmus cantici ipsi David. Sicut deficit fumus, deficiant ;
sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei,
et delectentur in lætitia. Cantate Deo ; psalmum dicite nomini ejus :
iter facite ei qui ascendit super occasum.
Dominus nomen illi ; exsultate in conspectu ejus.
Turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum, et judicis viduarum ;
Deus in loco sancto suo. Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ;
qui educit vinctos in fortitudine,
similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris. Deus, cum egredereris in conspectu populi tui,
cum pertransires in deserto, terra mota est, etenim cæli distillaverunt,
a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël. Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ ;
et infirmata est, tu vero perfecisti eam. Animalia tua habitabunt in ea ;
parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. Rex virtutum dilecti, dilecti ;
et speciei domus dividere spolia. Si dormiatis inter medios cleros,
pennæ columbæ deargentatæ,
et posteriora dorsi ejus in pallore auri. Dum discernit cælestis reges super eam,
nive dealbabuntur in Selmon. Mons Dei, mons pinguis :
mons coagulatus, mons pinguis. Ut quid suspicamini, montes coagulatos ?
mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ;
etenim Dominus habitabit in finem. Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium ;
Dominus in eis in Sina, in sancto. Ascendisti in altum, cepisti captivitatem,
accepisti dona in hominibus ;
etenim non credentes inhabitare Dominum Deum. Benedictus Dominus die quotidie :
prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Deus noster, Deus salvos faciendi ;
et Domini, Domini exitus mortis. Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum,
verticem capilli perambulantium in delictis suis. Dixit Dominus : Ex Basan convertam,
convertam in profundum maris : ut intingatur pes tuus in sanguine ;
lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso. Viderunt ingressus tuos, Deus,
ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. Prævenerunt principes conjuncti psallentibus,
in medio juvencularum tympanistriarum. In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël. Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu ;
principes Juda, duces eorum ;
principes Zabulon, principes Nephthali. Manda, Deus, virtuti tuæ ;
confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. A templo tuo in Jerusalem,
tibi offerent reges munera. Increpa feras arundinis ;
congregatio taurorum in vaccis populorum :
ut excludant eos qui probati sunt argento.
Dissipa gentes quæ bella volunt. Venient legati ex Ægypto ;
Æthiopia præveniet manus ejus Deo. Regna terræ, cantate Deo ;
psallite Domino ; psallite Deo. Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem :
ecce dabit voci suæ vocem virtutis. Date gloriam Deo super Israël ;
magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus. Mirabilis Deus in sanctis suis ;
Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ.
Benedictus Deus !
In finem, pro iis qui commutabuntur. David. Infixus sum in limo profundi et non est substantia.
Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ;
defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Multiplicati sunt super capillos capitis mei
qui oderunt me gratis.
Confortati sunt qui persecuti sunt me
inimici mei injuste ;
quæ non rapui, tunc exsolvebam. Deus, tu scis insipientiam meam ;
et delicta mea a te non sunt abscondita. Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ;
non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël. Quoniam propter te sustinui opprobrium ;
operuit confusio faciem meam. Extraneus factus sum fratribus meis,
et peregrinus filiis matris meæ. Quoniam zelus domus tuæ comedit me,
et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Et operui in jejunio animam meam,
et factum est in opprobrium mihi. Et posui vestimentum meum cilicium ;
et factus sum illis in parabolam. Adversum me loquebantur qui sedebant in porta,
et in me psallebant qui bibebant vinum. Ego vero orationem meam ad te, Domine ;
tempus beneplaciti, Deus.
In multitudine misericordiæ tuæ,
exaudi me in veritate salutis tuæ. Eripe me de luto, ut non infigar ;
libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum. Non me demergat tempestas aquæ,
neque absorbeat me profundum,
neque urgeat super me puteus os suum. Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ;
secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ;
quoniam tribulor, velociter exaudi me. Intende animæ meæ, et libera eam ;
propter inimicos meos, eripe me. Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ; in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me.
Improperium exspectavit cor meum et miseriam :
et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ;
et qui consolaretur, et non inveni. Et dederunt in escam meam fel,
et in siti mea potaverunt me aceto. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum,
et in retributiones, et in scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne videant,
et dorsum eorum semper incurva. Effunde super eos iram tuam,
et furor iræ tuæ comprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta,
et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt,
et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Appone iniquitatem super iniquitatem eorum,
et non intrent in justitiam tuam. Deleantur de libro viventium,
et cum justis non scribantur. Ego sum pauper et dolens ;
salus tua, Deus, suscepit me. Laudabo nomen Dei cum cantico,
et magnificabo eum in laude : et placebit Deo super vitulum novellum,
cornua producentem et ungulas. Videant pauperes, et lætentur ;
quærite Deum, et vivet anima vestra : quoniam exaudivit pauperes Dominus,
et vinctos suos non despexit. Laudent illum cæli et terra ;
mare, et omnia reptilia in eis. Quoniam Deus salvam faciet Sion,
et ædificabuntur civitates Juda,
et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam. Et semen servorum ejus possidebit eam ;
et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.
In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam. Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ;
avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge ! Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ;
et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Ego vero egenus et pauper sum ;
Deus, adjuva me.
Adjutor meus et liberator meus es tu ;
Domine, ne moreris.
Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum.
Psalmus, in Salomonem. Suscipiant montes pacem populo,
et colles justitiam. Judicabit pauperes populi,
et salvos faciet filios pauperum,
et humiliabit calumniatorem. Et permanebit cum sole, et ante lunam,
in generatione et generationem. Descendet sicut pluvia in vellus,
et sicut stillicidia stillantia super terram. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis,
donec auferatur luna. Et dominabitur a mari usque ad mare,
et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Coram illo procident Æthiopes,
et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulæ munera offerent ;
reges Arabum et Saba dona adducent : et adorabunt eum omnes reges terræ ;
omnes gentes servient ei. Quia liberabit pauperem a potente,
et pauperem cui non erat adjutor. Parcet pauperi et inopi,
et animas pauperum salvas faciet. Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum,
et honorabile nomen eorum coram illo. Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ ;
et adorabunt de ipso semper,
tota die benedicent ei. Et erit firmamentum in terra in summis montium ;
superextolletur super Libanum fructus ejus,
et florebunt de civitate sicut fœnum terræ. Sit nomen ejus benedictum in sæcula ;
ante solem permanet nomen ejus.
Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ ;
omnes gentes magnificabunt eum. Benedictus Dominus Deus Israël,
qui facit mirabilia solus. Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum,
et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat. Defecerunt laudes David, filii Jesse.
Psalmus Asaph.
Intellectus Asaph.
In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. Cum accepero tempus,
ego justitias judicabo. Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea :
ego confirmavi columnas ejus. Dixi iniquis : Nolite inique agere :
et delinquentibus : Nolite exaltare cornu : nolite extollere in altum cornu vestrum ;
nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Quia neque ab oriente, neque ab occidente,
neque a desertis montibus : quoniam Deus judex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat : quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.
Et inclinavit ex hoc in hoc ;
verumtamen fæx ejus non est exinanita :
bibent omnes peccatores terræ. Ego autem annuntiabo in sæculum ;
cantabo Deo Jacob : et omnia cornua peccatorum confringam,
et exaltabuntur cornua justi.
In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. Et factus est in pace locus ejus,
et habitatio ejus in Sion. Ibi confregit potentias arcuum,
scutum, gladium, et bellum. Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ; turbati sunt omnes insipientes corde.
Dormierunt somnum suum,
et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Ab increpatione tua, Deus Jacob,
dormitaverunt qui ascenderunt equos. Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ?
ex tunc ira tua. De cælo auditum fecisti judicium :
terra tremuit et quievit cum exsurgeret in judicium Deus,
ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,
et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. Vovete et reddite Domino Deo vestro,
omnes qui in circuitu ejus affertis munera :
terribili, et ei qui aufert spiritum principum :
terribili apud reges terræ.
In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph. In die tribulationis meæ Deum exquisivi ;
manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus.
Renuit consolari anima mea ; memor fui Dei, et delectatus sum,
et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. Anticipaverunt vigilias oculi mei ;
turbatus sum, et non sum locutus. Cogitavi dies antiquos,
et annos æternos in mente habui. Et meditatus sum nocte cum corde meo,
et exercitabar, et scopebam spiritum meum. Numquid in æternum projiciet Deus ?
aut non apponet ut complacitior sit adhuc ? aut in finem misericordiam suam abscindet,
a generatione in generationem ? aut obliviscetur misereri Deus ?
aut continebit in ira sua misericordias suas ? Et dixi : Nunc cœpi ;
hæc mutatio dexteræ Excelsi. Memor fui operum Domini,
quia memor ero ab initio mirabilium tuorum : et meditabor in omnibus operibus tuis,
et in adinventionibus tuis exercebor. Deus, in sancto via tua :
quis deus magnus sicut Deus noster ? Tu es Deus qui facis mirabilia :
notam fecisti in populis virtutem tuam. Redemisti in brachio tuo populum tuum,
filios Jacob et Joseph. Viderunt te aquæ, Deus ;
viderunt te aquæ, et timuerunt :
et turbatæ sunt abyssi. Multitudo sonitus aquarum ;
vocem dederunt nubes.
Etenim sagittæ tuæ transeunt ; vox tonitrui tui in rota.
Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ;
commota est, et contremuit terra. In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis,
et vestigia tua non cognoscentur. Deduxisti sicut oves populum tuum,
in manu Moysi et Aaron.
Intellectus Asaph.
Psalmus Asaph.
In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus. coram Ephraim, Benjamin, et Manasse.
Excita potentiam tuam, et veni,
ut salvos facias nos. Deus, converte nos, et ostende faciem tuam,
et salvi erimus. Domine Deus virtutum,
quousque irasceris super orationem servi tui ? cibabis nos pane lacrimarum,
et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ? Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris,
et inimici nostri subsannaverunt nos. Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,
et salvi erimus. Vineam de Ægypto transtulisti :
ejecisti gentes, et plantasti eam. Dux itineris fuisti in conspectu ejus ;
plantasti radices ejus, et implevit terram. Operuit montes umbra ejus,
et arbusta ejus cedros Dei. Extendit palmites suos usque ad mare,
et usque ad flumen propagines ejus. Ut quid destruxisti maceriam ejus,
et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ? Exterminavit eam aper de silva,
et singularis ferus depastus est eam. Deus virtutum, convertere,
respice de cælo, et vide,
et visita vineam istam : et perfice eam quam plantavit dextera tua,
et super filium hominis quem confirmasti tibi. Incensa igni et suffossa,
ab increpatione vultus tui peribunt. Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ,
et super filium hominis quem confirmasti tibi. Et non discedimus a te :
vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,
et salvi erimus.
In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. Sumite psalmum, et date tympanum ;
psalterium jucundum cum cithara. Buccinate in neomenia tuba,
in insigni die solemnitatis vestræ : quia præceptum in Israël est,
et judicium Deo Jacob. Testimonium in Joseph posuit illud,
cum exiret de terra Ægypti ;
linguam quam non noverat, audivit. Divertit ab oneribus dorsum ejus ;
manus ejus in cophino servierunt. In tribulatione invocasti me, et liberavi te.
Exaudivi te in abscondito tempestatis ;
probavi te apud aquam contradictionis. Audi, populus meus, et contestabor te.
Israël, si audieris me, non erit in te deus recens,
neque adorabis deum alienum. Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Ægypti.
Dilata os tuum, et implebo illud. Et non audivit populus meus vocem meam,
et Israël non intendit mihi. Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;
ibunt in adinventionibus suis. Si populus meus audisset me,
Israël si in viis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,
et super tribulantes eos misissem manum meam. Inimici Domini mentiti sunt ei,
et erit tempus eorum in sæcula. Et cibavit eos ex adipe frumenti,
et de petra melle saturavit eos.
Psalmus Asaph.
Canticum Psalmi Asaph. quoniam ecce inimici tui sonuerunt,
et qui oderunt te extulerunt caput. Super populum tuum malignaverunt consilium,
et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente,
et non memoretur nomen Israël ultra. Quoniam cogitaverunt unanimiter ;
simul adversum te testamentum disposuerunt : tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ,
Moab et Agareni, Gebal, et Ammon, et Amalec ;
alienigenæ cum habitantibus Tyrum. Etenim Assur venit cum illis :
facti sunt in adjutorium filiis Lot. Fac illis sicut Madian et Sisaræ,
sicut Jabin in torrente Cisson. Disperierunt in Endor ;
facti sunt ut stercus terræ. Pone principes eorum sicut Oreb,
et Zeb, et Zebee, et Salmana :
omnes principes eorum, qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei. Deus meus, pone illos ut rotam,
et sicut stipulam ante faciem venti. Sicut ignis qui comburit silvam,
et sicut flamma comburens montes, ita persequeris illos in tempestate tua,
et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia,
et quærent nomen tuum, Domine. Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi,
et confundantur, et pereant. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus :
tu solus Altissimus in omni terra.
In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus. Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ;
cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Etenim passer invenit sibi domum,
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos :
altaria tua, Domine virtutum,
rex meus, et Deus meus. Beati qui habitant in domo tua, Domine ;
in sæcula sæculorum laudabunt te. Beatus vir cujus est auxilium abs te :
ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrimarum, in loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit legislator ;
ibunt de virtute in virtutem :
videbitur Deus deorum in Sion. Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ;
auribus percipe, Deus Jacob. Protector noster, aspice, Deus,
et respice in faciem christi tui. Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ;
elegi abjectus esse in domo Dei mei
magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quia misericordiam et veritatem diligit Deus :
gratiam et gloriam dabit Dominus. Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia :
Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.
In finem, filiis Core. Psalmus. Remisisti iniquitatem plebis tuæ ;
operuisti omnia peccata eorum. Mitigasti omnem iram tuam ;
avertisti ab ira indignationis tuæ. Converte nos, Deus salutaris noster,
et averte iram tuam a nobis. Numquid in æternum irasceris nobis ?
aut extendes iram tuam a generatione in generationem ? Deus, tu conversus vivificabis nos,
et plebs tua lætabitur in te. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam,
et salutare tuum da nobis. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem in plebem suam,
et super sanctos suos,
et in eos qui convertuntur ad cor. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius,
ut inhabitet gloria in terra nostra. Misericordia et veritas obviaverunt sibi ;
justitia et pax osculatæ sunt. Veritas de terra orta est,
et justitia de cælo prospexit. Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum. Justitia ante eum ambulabit,
et ponet in via gressus suos.
Oratio ipsi David.
Filiis Core. Psalmus cantici.
Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. Intret in conspectu tuo oratio mea,
inclina aurem tuam ad precem meam. Quia repleta est malis anima mea,
et vita mea inferno appropinquavit. Æstimatus sum cum descendentibus in lacum,
factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber ;
sicut vulnerati dormientes in sepulchris,
quorum non es memor amplius,
et ipsi de manu tua repulsi sunt. Posuerunt me in lacu inferiori,
in tenebrosis, et in umbra mortis. Super me confirmatus est furor tuus,
et omnes fluctus tuos induxisti super me. Longe fecisti notos meos a me ;
posuerunt me abominationem sibi.
Traditus sum, et non egrediebar ; oculi mei languerunt præ inopia.
Clamavi ad te, Domine, tota die ;
expandi ad te manus meas. Numquid mortuis facies mirabilia ?
aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam,
et veritatem tuam in perditione ? Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ?
et justitia tua in terra oblivionis ? Et ego ad te, Domine, clamavi,
et mane oratio mea præveniet te. Ut quid, Domine, repellis orationem meam ;
avertis faciem tuam a me ? Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ;
exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. In me transierunt iræ tuæ,
et terrores tui conturbaverunt me : circumdederunt me sicut aqua tota die ;
circumdederunt me simul. Elongasti a me amicum et proximum,
et notos meos a miseria.
Intellectus Ethan Ezrahitæ. Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ;
præparabitur veritas tua in eis. Disposui testamentum electis meis ;
juravi David servo meo : Usque in æternum præparabo semen tuum,
et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam. Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ;
etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ;
similis erit Deo in filiis Dei ? Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,
magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. Domine Deus virtutum, quis similis tibi ?
potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Tu dominaris potestati maris ;
motum autem fluctuum ejus tu mitigas. Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;
in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. Tui sunt cæli, et tua est terra :
orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ; aquilonem et mare tu creasti.
Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt : tuum brachium cum potentia.
Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua : justitia et judicium præparatio sedis tuæ :
misericordia et veritas præcedent faciem tuam. Beatus populus qui scit jubilationem :
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die,
et in justitia tua exaltabuntur. Quoniam gloria virtutis eorum tu es,
et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. Quia Domini est assumptio nostra,
et sancti Israël regis nostri. Tunc locutus es in visione sanctis tuis,
et dixisti : Posui adjutorium in potente,
et exaltavi electum de plebe mea. Inveni David, servum meum ;
oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei,
et brachium meum confortabit eum. Nihil proficiet inimicus in eo,
et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,
et odientes eum in fugam convertam. Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,
et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Et ponam in mari manum ejus,
et in fluminibus dexteram ejus. Ipse invocabit me : Pater meus es tu,
Deus meus, et susceptor salutis meæ. Et ego primogenitum ponam illum,
excelsum præ regibus terræ. In æternum servabo illi misericordiam meam,
et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,
et thronum ejus sicut dies cæli. Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,
et in judiciis meis non ambulaverint ; si justitias meas profanaverint,
et mandata mea non custodierint : visitabo in virga iniquitates eorum,
et in verberibus peccata eorum ; misericordiam autem meam non dispergam ab eo,
neque nocebo in veritate mea, neque profanabo testamentum meum :
et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar : semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
et sicut luna perfecta in æternum,
et testis in cælo fidelis. Tu vero repulisti et despexisti ;
distulisti christum tuum. Evertisti testamentum servi tui ;
profanasti in terra sanctuarium ejus. Destruxisti omnes sepes ejus ;
posuisti firmamentum ejus formidinem. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ;
factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram deprimentium eum ;
lætificasti omnes inimicos ejus. Avertisti adjutorium gladii ejus,
et non es auxiliatus ei in bello. Destruxisti eum ab emundatione,
et sedem ejus in terram collisisti. Minorasti dies temporis ejus ;
perfudisti eum confusione. Usquequo, Domine, avertis in finem ?
exardescet sicut ignis ira tua ? Memorare quæ mea substantia :
numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ? Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?
eruet animam suam de manu inferi ? Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,
sicut jurasti David in veritate tua ? Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,
quod continui in sinu meo, multarum gentium : quod exprobraverunt inimici tui, Domine ;
quod exprobraverunt commutationem christi tui. Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.
Oratio Moysi, hominis Dei.
Laus cantici David.
Psalmus cantici, in die sabbati. ad annuntiandum mane misericordiam tuam,
et veritatem tuam per noctem, in decachordo, psalterio ;
cum cantico, in cithara. Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;
et in operibus manuum tuarum exsultabo. Quam magnificata sunt opera tua, Domine !
nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. Vir insipiens non cognoscet,
et stultus non intelliget hæc. Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum,
et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,
ut intereant in sæculum sæculi : tu autem Altissimus in æternum, Domine. Quoniam ecce inimici tui, Domine,
quoniam ecce inimici tui peribunt ;
et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,
et senectus mea in misericordia uberi. Et despexit oculus meus inimicos meos,
et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. Justus ut palma florebit ;
sicut cedrus Libani multiplicabitur. Plantati in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri florebunt. Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,
et bene patientes erunt : ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster,
et non est iniquitas in eo.
Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra.
Psalmus ipsi David, quarta sabbati.
Laus cantici ipsi David.
Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem.
Huic David, quando terra ejus restituta est.
Psalmus ipsi David.
Psalmus ipsi David.
Psalmus in confessione. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ;
ipse fecit nos, et non ipsi nos :
populus ejus, et oves pascuæ ejus. Introite portas ejus in confessione ;
atria ejus in hymnis :
confitemini illi.
Laudate nomen ejus, quoniam suavis est Dominus,
in æternum misericordia ejus,
et usque in generationem et generationem veritas ejus.
Psalmus ipsi David.
Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. Non avertas faciem tuam a me :
in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ;
in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. Quia defecerunt sicut fumus dies mei,
et ossa mea sicut cremium aruerunt. Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum,
quia oblitus sum comedere panem meum. A voce gemitus mei
adhæsit os meum carni meæ. Similis factus sum pellicano solitudinis ;
factus sum sicut nycticorax in domicilio. Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Tota die exprobrabant mihi inimici mei,
et qui laudabant me adversum me jurabant : quia cinerem tamquam panem manducabam,
et potum meum cum fletu miscebam, a facie iræ et indignationis tuæ :
quia elevans allisisti me. Dies mei sicut umbra declinaverunt,
et ego sicut fœnum arui. Tu autem, Domine, in æternum permanes,
et memoriale tuum in generationem et generationem. Tu exsurgens misereberis Sion,
quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus : quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus,
et terræ ejus miserebuntur. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,
et omnes reges terræ gloriam tuam : quia ædificavit Dominus Sion,
et videbitur in gloria sua. Respexit in orationem humilium
et non sprevit precem eorum. Scribantur hæc in generatione altera,
et populus qui creabitur laudabit Dominum. Quia prospexit de excelso sancto suo ;
Dominus de cælo in terram aspexit : ut audiret gemitus compeditorum ;
ut solveret filios interemptorum : ut annuntient in Sion nomen Domini,
et laudem ejus in Jerusalem : in conveniendo populos in unum, et reges,
ut serviant Domino. Respondit ei in via virtutis suæ :
Paucitatem dierum meorum nuntia mihi : ne revoces me in dimidio dierum meorum,
in generationem et generationem anni tui. Initio tu, Domine, terram fundasti,
et opera manuum tuarum sunt cæli. Ipsi peribunt, tu autem permanes ;
et omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum habitabunt,
et semen eorum in sæculum dirigetur.
Ipsi David.
Ipsi David.
Alleluja.
Alleluja.
Alleluja.
Canticum Psalmi, ipsi David. Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ;
exsurgam diluculo. Confitebor tibi in populis, Domine,
et psallam tibi in nationibus : quia magna est super cælos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua. Exaltare super cælos, Deus,
et super omnem terram gloria tua : ut liberentur dilecti tui.
Salvum fac dextera tua, et exaudi me. Deus locutus est in sancto suo :
Exsultabo, et dividam Sichimam ;
et convallem tabernaculorum dimetiar. Meus est Galaad, et meus est Manasses,
et Ephraim susceptio capitis mei.
Juda rex meus ; Moab lebes spei meæ :
in Idumæam extendam calceamentum meum ;
mihi alienigenæ amici facti sunt. Quis deducet me in civitatem munitam ?
quis deducet me usque in Idumæam ? nonne tu, Deus, qui repulisti nos ?
et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ? Da nobis auxilium de tribulatione,
quia vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem ;
et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
In finem. Psalmus David. Locuti sunt adversum me lingua dolosa,
et sermonibus odii circumdederunt me :
et expugnaverunt me gratis. Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ;
ego autem orabam. Et posuerunt adversum me mala pro bonis,
et odium pro dilectione mea. Constitue super eum peccatorem,
et diabolus stet a dextris ejus. Cum judicatur, exeat condemnatus ;
et oratio ejus fiat in peccatum. Fiant dies ejus pauci,
et episcopatum ejus accipiat alter. Fiant filii ejus orphani,
et uxor ejus vidua. Nutantes transferantur filii ejus et mendicent,
et ejiciantur de habitationibus suis. Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus,
et diripiant alieni labores ejus. Non sit illi adjutor,
nec sit qui misereatur pupillis ejus. Fiant nati ejus in interitum ;
in generatione una deleatur nomen ejus. In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini,
et peccatum matris ejus non deleatur. Fiant contra Dominum semper,
et dispereat de terra memoria eorum : pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, et persecutus est hominem inopem et mendicum,
et compunctum corde, mortificare. Et dilexit maledictionem, et veniet ei ;
et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
Et induit maledictionem sicut vestimentum ;
et intravit sicut aqua in interiora ejus,
et sicut oleum in ossibus ejus. Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,
et sicut zona qua semper præcingitur. Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,
et qui loquuntur mala adversus animam meam. Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,
quia suavis est misericordia tua. Libera me, quia egenus et pauper ego sum,
et cor meum conturbatum est intra me. Sicut umbra cum declinat ablatus sum,
et excussus sum sicut locustæ. Genua mea infirmata sunt a jejunio,
et caro mea immutata est propter oleum. Et ego factus sum opprobrium illis ;
viderunt me, et moverunt capita sua. Adjuva me, Domine Deus meus ;
salvum me fac secundum misericordiam tuam. Et sciant quia manus tua hæc,
et tu, Domine, fecisti eam. Maledicent illi, et tu benedices :
qui insurgunt in me confundantur ;
servus autem tuus lætabitur. Induantur qui detrahunt mihi pudore,
et operiantur sicut diploide confusione sua. Confitebor Domino nimis in ore meo,
et in medio multorum laudabo eum : quia astitit a dextris pauperis,
ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
Psalmus David.
Alleluja.
Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ.
Alleluja.
Alleluja.
Alleluja.
Alleluja.
Alleluja.
Alleluja.
Alleluja.
Canticum graduum.
Canticum graduum.
Canticum graduum.
Canticum graduum.
Canticum graduum.
Canticum graduum.
Canticum graduum.
Canticum graduum Salomonis.
Canticum graduum.
Canticum graduum.
Canticum graduum.
Canticum graduum David.
Canticum graduum.
Canticum graduum David.
Canticum graduum.
Alleluja.
Alleluja.
Psalmus David, Jeremiæ.
Ipsi David.
In finem, psalmus David.
In finem. Psalmus David. Qui cogitaverunt iniquitates in corde,
tota die constituebant prælia. Acuerunt linguas suas sicut serpentis ;
venenum aspidum sub labiis eorum. Custodi me, Domine, de manu peccatoris,
et ab hominibus iniquis eripe me.
Qui cogitaverunt supplantare gressus meos : absconderunt superbi laqueum mihi.
Et funes extenderunt in laqueum ;
juxta iter, scandalum posuerunt mihi. Dixi Domino : Deus meus es tu ;
exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. Domine, Domine, virtus salutis meæ,
obumbrasti super caput meum in die belli. Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori :
cogitaverunt contra me ;
ne derelinquas me, ne forte exaltentur. Caput circuitus eorum :
labor labiorum ipsorum operiet eos. Cadent super eos carbones ;
in ignem dejicies eos :
in miseriis non subsistent. Vir linguosus non dirigetur in terra ;
virum injustum mala capient in interitu. Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis,
et vindictam pauperum. Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo,
et habitabunt recti cum vultu tuo.
Psalmus David.
Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio. Effundo in conspectu ejus orationem meam,
et tribulationem meam ante ipsum pronuntio : in deficiendo ex me spiritum meum,
et tu cognovisti semitas meas.
In via hac qua ambulabam
absconderunt laqueum mihi. Considerabam ad dexteram, et videbam,
et non erat qui cognosceret me :
periit fuga a me,
et non est qui requirat animam meam. Clamavi ad te, Domine ;
dixi : Tu es spes mea,
portio mea in terra viventium. Intende ad deprecationem meam,
quia humiliatus sum nimis.
Libera me a persequentibus me,
quia confortati sunt super me. Educ de custodia animam meam
ad confitendum nomini tuo ;
me exspectant justi donec retribuas mihi.
Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus.
Psalmus David. Adversus Goliath.
Laudatio ipsi David.
Alleluja, Aggæi et Zachariæ. in filiis hominum, in quibus non est salus. Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,
spes ejus in Domino Deo ipsius : qui fecit cælum et terram,
mare, et omnia quæ in eis sunt. Qui custodit veritatem in sæculum ;
facit judicium injuriam patientibus ;
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos ; Dominus illuminat cæcos.
Dominus erigit elisos ;
Dominus diligit justos. Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam suscipiet,
et vias peccatorum disperdet. Regnabit Dominus in sæcula ;
Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
Alleluja.
Alleluja.
Alleluja.
Alleluja.
Alleluja.
Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946