Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quæ vidit super Israël in diebus Oziæ, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmotus.
Et dixit :
Et mittam ignem in Moab,
et devorabit ædes Carioth :
et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ. Et disperdam judicem de medio ejus,
et omnes principes ejus interficiam cum eo,
dicit Dominus. Et mittam ignem in Juda,
et devorabit ædes Jerusalem. Hæc dicit Dominus :
Super tribus sceleribus Israël,
et super quatuor non convertam eum,
pro eo quod vendiderit pro argento justum,
et pauperem pro calceamentis. Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum,
et viam humilium declinant :
et filius ac pater ejus ierunt ad puellam,
ut violarent nomen sanctum meum. Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare,
et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum,
cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus,
et fortis ipse quasi quercus ;
et contrivi fructum ejus desuper,
et radices ejus subter. Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti,
et duxi vos in deserto quadraginta annis,
ut possideretis terram Amorrhæi. Et suscitavi de filiis vestris in prophetas,
et de juvenibus vestris nazaræos.
Numquid non ita est, filii Israël ? dicit Dominus. Et propinabitis nazaræis vinum,
et prophetis mandabitis, dicentes :
Ne prophetetis. Ecce ego stridebo subter vos,
sicut stridet plaustrum onustum fœno. Et peribit fuga a veloce,
et fortis non obtinebit virtutem suam,
et robustus non salvabit animam suam : et tenens arcum non stabit,
et velox pedibus suis non salvabitur,
et ascensor equi non salvabit animam suam : et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die,
dicit Dominus.
Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ ;
idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. Numquid ambulabunt duo pariter,
nisi convenerit eis ? numquid rugiet leo in saltu,
nisi habuerit prædam ?
numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo,
nisi aliquid apprehenderit ? numquid cadet avis in laqueum terræ
absque aucupe ?
numquid auferetur laqueus de terra
antequam quid ceperit ? si clanget tuba in civitate,
et populus non expavescet ?
si erit malum in civitate,
quod Dominus non fecerit ? Quia non facit Dominus Deus verbum,
nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Leo rugiet, quis non timebit ?
Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit ? Auditum facite in ædibus Azoti,
et in ædibus terræ Ægypti,
et dicite : Congregamini super montes Samariæ,
et videte insanias multas in medio ejus,
et calumniam patientes in penetralibus ejus. Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus,
thesaurizantes iniquitatem et rapinas in ædibus suis. Propterea hæc dicit Dominus Deus :
Tribulabitur et circuietur terra :
et detrahetur ex te fortitudo tua,
et diripientur ædes tuæ. Hæc dicit Dominus :
Quomodo si eruat pastor de ore leonis
duo crura, aut extremum auriculæ,
sic eruentur filii Israël, qui habitant in Samaria
in plaga lectuli, et in Damasci grabato. Audite, et contestamini in domo Jacob,
dicit Dominus Deus exercituum ; quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israël,
super eum visitabo, et super altaria Bethel ;
et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram. Et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva,
et peribunt domus eburneæ,
et dissipabuntur ædes multæ,
dicit Dominus.
Juravit Dominus Deus in sancto suo,
quia ecce dies venient super vos,
et levabunt vos in contis,
et reliquias vestras in ollis ferventibus. Et per aperturas exibitis altera contra alteram,
et projiciemini in Armon,
dicit Dominus. Et sacrificate de fermentato laudem,
et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ;
sic enim voluistis, filii Israël,
dicit Dominus Deus. Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris,
et indigentiam panum in omnibus locis vestris ;
et non estis reversi ad me,
dicit Dominus. Ego quoque prohibui a vobis imbrem,
cum adhuc tres menses superessent usque ad messem :
et plui super unam civitatem,
et super alteram civitatem non plui ;
pars una compluta est,
et pars super quam non plui, aruit. Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem
ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ;
et non redistis ad me,
dicit Dominus. Percussi vos in vento urente, et in aurugine :
multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,
oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca :
et non redistis ad me,
dicit Dominus. Misi in vos mortem in via Ægypti ;
percussi in gladio juvenes vestros,
usque ad captivitatem equorum vestrorum,
et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras :
et non redistis ad me,
dicit Dominus. Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,
et facti estis quasi torris raptus ab incendio :
et non redistis ad me,
dicit Dominus. Quapropter hæc faciam tibi, Israël :
postquam autem hæc fecero tibi,
præparare in occursum Dei tui, Israël. Quia ecce formans montes,
et creans ventum,
et annuntians homini eloquium suum,
faciens matutinam nebulam,
et gradiens super excelsa terræ :
Dominus Deus exercituum nomen ejus.
Virgo Israël projecta est in terram suam,
non est qui suscitet eam. Quia hæc dicit Dominus Deus :
Urbs de qua egrediebantur mille,
relinquentur in ea centum ;
et de qua egrediebantur centum,
relinquentur in ea decem in domo Israël. Quia hæc dicit Dominus domui Israël :
Quærite me, et vivetis. Et nolite quærere Bethel,
et in Galgalam nolite intrare,
et in Bersabee non transibitis,
quia Galgala captiva ducetur,
et Bethel erit inutilis. Quærite Dominum, et vivite
(ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit,
et non erit qui extinguat Bethel : qui convertitis in absinthium judicium,
et justitiam in terra relinquitis) : facientem Arcturum et Orionem,
et convertentem in mane tenebras,
et diem in noctem mutantem ;
qui vocat aquas maris,
et effundit eas super faciem terræ ;
Dominus nomen est ejus : qui subridet vastitatem super robustum,
et depopulationem super potentem affert. Odio habuerunt corripientem in porta,
et loquentem perfecte abominati sunt. Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem,
et prædam electam tollebatis ab eo,
domos quadro lapide ædificabitis,
et non habitabitis in eis ;
vineas plantabis amantissimas,
et non bibetis vinum earum. Quia cognovi multa scelera vestra,
et fortia peccata vestra :
hostes justi, accipientes munus,
et pauperes deprimentes in porta. Ideo prudens in tempore illo tacebit,
quia tempus malum est. Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ;
et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. Odite malum et diligite bonum,
et constituite in porta judicium :
si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator :
In omnibus plateis planctus ;
et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ !
et vocabunt agricolam ad luctum,
et ad planctum eos qui sciunt plangere. Et in omnibus vineis erit planctus,
quia pertransibo in medio tui,
dicit Dominus. Quomodo si fugiat vir a facie leonis,
et occurrat ei ursus ;
et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem,
et mordeat eum coluber. Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ;
et caligo, et non splendor in ea ? Odi, et projeci festivitates vestras,
et non capiam odorem cœtuum vestrorum. Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra,
non suscipiam ;
et vota pinguium vestrorum non respiciam. Aufer a me tumultum carminum tuorum ;
et cantica lyræ tuæ non audiam. Et revelabitur quasi aqua judicium,
et justitia quasi torrens fortis. Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi
in deserto quadraginta annis, domus Israël ? et portastis tabernaculum Moloch vestro,
et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri,
quæ fecistis vobis. Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus :
Deus exercituum nomen ejus.
Transite in Chalane, et videte,
et ite inde in Emath magnam,
et descendite in Geth Palæstinorum,
et ad optima quæque regna horum :
si latior terminus eorum termino vestro est. Qui separati estis in diem malum,
et appropinquatis solio iniquitatis ; qui dormitis in lectis eburneis,
et lascivitis in stratis vestris ;
qui comeditis agnum de grege,
et vitulos de medio armenti ; qui canitis ad vocem psalterii,
sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes vinum in phialis,
et optimo unguento delibuti,
et nihil patiebantur super contritione Joseph. Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,
et auferetur factio lascivientium. Juravit Dominus Deus in anima sua,
dicit Dominus Deus exercituum :
Detestor ego superbiam Jacob,
et domos ejus odi,
et tradam civitatem cum habitatoribus suis. Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una,
et ipsi morientur. Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum,
ut efferat ossa de domo ;
et dicet ei, qui in penetralibus domus est :
Numquid adhuc est penes te ? Et respondebit : Finis est.
Et dicet ei : Tace,
et non recorderis nominis Domini. Quia ecce Dominus mandabit,
et percutiet domum majorem ruinis,
et domum minorem scissionibus. Numquid currere queunt in petris equi,
aut arari potest in bubalis ?
quoniam convertistis in amaritudinem judicium,
et fructum justitiæ in absinthium. Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis :
Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ? Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël,
dicit Dominus Deus exercituum, gentem,
et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.
Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce fictor locustæ in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis. Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi : Domine Deus, propitius esto, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est ? Misertus est Dominus super hoc : Non erit, dixit Dominus. Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus ; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem. Et dixi : Domine Deus, quiesce, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est ? Misertus est Dominus super hoc : Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. Hæc ostendit mihi Dominus : et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla cæmentarii. Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Amos ? Et dixi : Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus :
Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce uncinus pomorum. Et dixit : Quid tu vides, Amos ? Et dixi : Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me :
Vidi Dominum stantem super altare, et dixit :
Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946