Onus quod vidit Habacuc propheta. Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem,
videre prædam et injustitiam contra me ?
Et factum est judicium, et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex,
et non pervenit usque ad finem judicium ;
quia impius prævalet adversus justum,
propterea egreditur judicium perversum. Aspicite in gentibus, et videte ;
admiramini, et obstupescite :
quia opus factum est in diebus vestris,
quod nemo credet cum narrabitur. Quia ecce ego suscitabo Chaldæos,
gentem amaram et velocem,
ambulantem super latitudinem terræ,
ut possideat tabernacula non sua. Horribilis et terribilis est :
ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur. Leviores pardis equi ejus,
et velociores lupis vespertinis :
et diffundentur equites ejus :
equites namque ejus de longe venient ;
volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Omnes ad prædam venient,
facies eorum ventus urens ;
et congregabit quasi arenam captivitatem. Et ipse de regibus triumphabit,
et tyranni ridiculi ejus erunt ;
ipse super omnem munitionem ridebit,
et comportabit aggerem, et capiet eam. Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet :
hæc est fortitudo ejus dei sui. Mundi sunt oculi tui, ne videas malum,
et respicere ad iniquitatem non poteris.
Quare respicis super iniqua agentes,
et taces devorante impio justiorem se ? Et facies homines quasi pisces maris,
et quasi reptile non habens principem. Totum in hamo sublevavit,
traxit illud in sagena sua,
et congregavit in rete suum.
Super hoc lætabitur, et exsultabit. Propterea immolabit sagenæ suæ,
et sacrificabit reti suo,
quia in ipsis incrassata est pars ejus,
et cibus ejus electus. Propter hoc ergo expandit sagenam suam,
et semper interficere gentes non parcet.
Et respondit mihi Dominus, et dixit :
Oratio Habacuc prophetæ, pro ignorantiis. Deus ab austro veniet,
et Sanctus de monte Pharan :
operuit cælos gloria ejus,
et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus ut lux erit,
cornua in manibus ejus :
ibi abscondita est fortitudo ejus. Ante faciem ejus ibit mors,
et egredietur diabolus ante pedes ejus. Stetit, et mensus est terram ;
aspexit, et dissolvit gentes,
et contriti sunt montes sæculi :
incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus. Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ ;
turbabuntur pelles terræ Madian. Numquid in fluminibus iratus es, Domine ?
aut in fluminibus furor tuus ?
vel in mari indignatio tua ?
Qui ascendes super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio. Suscitans suscitabis arcum tuum,
juramenta tribubus quæ locutus es ;
fluvios scindes terræ. Viderunt te, et doluerunt montes ;
gurges aquarum transiit :
dedit abyssus vocem suam ;
altitudo manus suas levavit. Sol et luna steterunt in habitaculo suo :
in luce sagittarum tuarum ibunt,
in splendore fulgurantis hastæ tuæ. In fremitu conculcabis terram ;
in furore obstupefacies gentes. Egressus es in salutem populi tui,
in salutem cum christo tuo :
percussisti caput de domo impii,
denudasti fundamentum ejus usque ad collum. Maledixisti sceptris ejus,
capiti bellatorum ejus,
venientibus ut turbo ad dispergendum me :
exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. Viam fecisti in mari equis tuis,
in luto aquarum multarum. Audivi, et conturbatus est venter meus ;
a voce contremuerunt labia mea.
Ingrediatur putredo in ossibus meis,
et subter me scateat :
ut requiescam in die tribulationis,
ut ascendam ad populum accinctum nostrum. Ficus enim non florebit,
et non erit germen in vineis ;
mentietur opus olivæ,
et arva non afferent cibum :
abscindetur de ovili pecus,
et non erit armentum in præsepibus. Ego autem in Domino gaudebo ;
et exsultabo in Deo Jesu meo. Deus Dominus fortitudo mea,
et ponet pedes meos quasi cervorum :
et super excelsa mea deducet me
victor in psalmis canentem.
Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946