Библия Вульгата Клементиновская Вульгата

ad Timotheum II, 3 ad Timotheum II, 3 глава

1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :
2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :
5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :
6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :
7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
9 sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
11 persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :
15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia :
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

ad Timotheum II, 3 глава. Клементиновская Вульгата

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.


Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946

ПОЖЕРТВОВАТЬ

Библии
  1. Клементиновская Вульгата
  2. Новая Вульгата
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Толкования Августина
  8. Библия говорит сегодня
  9. Комментарии Скоуфилда
  10. Комментарии Баркли
  11. Толкование Иоанна Златоуста
  12. Толкование Феофилакта Болгарского
  13. Новый Библейский Комментарий
  14. Лингвистический. Роджерс
  15. Комментарии Давида Стерна
  16. Ветхий Завет в Новом
  17. Комментарии Кузнецовой


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.